monumenta.ch > Augustinus > 54
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 18, LIII <<<    

Caput LIV

1 Haec atque huius modi multa colligerem, si nondum annus ipse transisset, quem divinatio ficta promisit et decepta vanitas credidit. Cum vero, ex quo nominis Christi cultus per eius in carne praesentiam et per apostolos institutus est, ante aliquot annos anni trecenti sexaginta quinque completi sunt, quid aliud quaerimus, unde ista falsitas refellatur?
2 Ut enim in Christi nativitate huius rei non ponamus initium, quia infans et puer discipulos non habebat, tamen quando habere coepit, procul dubio tunc innotuit per eius corporalem praesentiam doctrina et religio Christiana, id est, postea quam in fluvio Iordane ministerio Iohannis est baptizatus.
3 Propter hoc enim de illo prophetia illa praecesserat: "Dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae."
Sed quoniam, priusquam passus esset et resurrexisset a mortuis, nondum fides omnibus fuerat definita (in resurrectione quippe Christi definita est, nam sic apostolus Paulus Atheniensibus loquitur dicens: "Iam nunc adnuntiat hominibus omnes ubique agere paenitentiam, eo quod statuit diem iudicare orbem in aequitate in viro quo definivit fidem omnibus resuscitans illum a mortuis):" melius in hac quaestione solvenda inde initium sumimus; praesertim quia tunc datus est etiam Spiritus sanctus, sicut eum dari post resurrectionem Christi oportebat in ea civitate, ex qua debuit incipere lex secunda, hoc est testamentum novum.
4 Prima enim fuit ex monte Sina per Moysen, quod testamentum vocatur vetus. De hac autem, quae per Christum danda erat, praedictum est: "Ex Sion lex prodiet et verbum Domini ex Hierusalem."
Unde et ipse per omnes gentes dixit praedicari oportere in nomine suo paenitentiam, sed tamen incipientibus ab Hierusalem.
5 Ibi ergo exorsus est huius nominis cultus, ut in Iesum Christum, qui crucifixus fuerat et resurrexerat, crederetur. Ibi haec fides tam insignibus initiis incanduit, ut aliquot hominum milia in Christi nomen mirabili alacritate conversa venditis suis rebus, ut egenis distribuerentur, proposito sancto et ardentissima caritate ad paupertatem voluntariam pervenirent atque inter frementes et sanguinem sitientes Iudaeos se usque ad mortem pro veritate certare non armata potentia, sed potentiore patientia praepararent.
6 Hoc si nullis magicis artibus factum est, cur credere dubitant eadem virtute divina per totum mundum id fieri potuisse, qua hoc factum est? Si autem ut Hierosolymis sic ad cultum nominis Christi accenderetur tanta hominum multitudo, quae illum in cruce vel fixerat prensum vel riserat fixum, iam maleficium illud fecerat Petrus, ex ipso anno quaerendum est, quando trecenti sexaginta quinque completi sint.
7 Mortuus est ergo Christus duobus Geminis consulibus octavum Kalendas Aprilis. Resurrexit tertio die, sicut apostoli suis etiam sensibus probaverunt. Deinde post quadraginta dies ascendit in caelum; post decem dies, id est quinquagensimo post suam resurrectionem die, misit Spiritum sanctum.
8 Tunc tria milia hominum apostolis eum praedicantibus crediderunt. Tunc itaque nominis illius cultus exorsus est, sicut nos credimus et veritas habet, efficacia Spiritus sancti; sicut autem finxit vanitas impia vel putavit, magicis artibus Petri. Paulo post etiam signo mirabili facto, quando ad verbum ipsius Petri quidam mendicus ab utero matris ita claudus, ut ab aliis portaretur et ad portam templi, ubi stipem peteret, poneretur, in nomine Iesu Christi salvus exiluit, quinque hominum milia crediderunt; ac deinde aliis atque aliis accessibus credentium crevit ecclesia.
9 Ac per hoc colligitur etiam dies, ex quo annus ipse sumpsit initium, scilicet quando missus est Spiritus sanctus, id est per Idus Maias. Numeratis proinde consulibus trecenti sexaginta quinque anni reperiuntur impleti per easdem Idus consulatu Honorii et Eutychiani.
10 Porro sequenti anno, consule Malio Theodoro, quando iam secundum illud oraculum daemonum aut figmentum hominum nulla esse debuit religio Christiana, quid per alias terrarum partes forsitan factum sit, non fuit necesse perquirere; interim, quod scimus, in civitate notissima et eminentissima Carthagine Africae Gaudentius et Iovius comites imperatoris Honorii quarto decimo Kalendas Aprilis falsorum deorum templa everterunt et simulacra fregerunt.
11 Ex quo usque ad hoc tempus per triginta ferme annos quis non videat quantum creverit cultus nominis Christi, praesertim postea quam multi eorum Christiani facti sunt, qui tamquam vera illa divinatione revocabantur a fide eamque completo eodem numero annorum inanem ridendamque viderunt?
12 Nos ergo, qui sumus vocamurque Christiani, non in Petrum credimus, sed in quem credidit Petrus; Petri de Christo aedificati sermonibus, non carminibus venenati; nec decepti maleficiis, sed beneficiis eius adiuti. Ille Petri magister Christus in doctrina, quae ad vitam ducit aeternam, ipse est magister et noster.
Sed aliquando iam concludamus hunc librum, hoc usque disserentes et quantum satis visum est demonstrantes, quisnam sit duarum civitatum, caelestis atque terrenae, ab initio usque in finem permixtarum mortalis excursus; quarum illa, quae terrena est; fecit sibi quos voluit vel undecumque vel etiam ex hominibus falsos deos, quibus sacrificando serviret; illa autem, quae caelestis peregrinatur in terra, falsos deos non facit, sed a vero Deo ipsa fit, cuius verum sacrificium ipsa sit.
13 Ambae tamen temporalibus vel bonis pariter utuntur vel malis pariter affliguntur, diversa fide, diversa spe, diverso amore, donec ultimo iudicio separentur, et percipiat unaquaeque suum finem, cuius nullus est finis; de quibus ambarum finibus deinceps disserendum est.



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 18, LIII <<<    
monumenta.ch > Augustinus > 54